라틴어 문장 검색

L. Scipionem, qui regem opulentissimum orbis terrarum devicerit, imperium populi Romani propagaverit in ultimos terrarum fines, regem Eumenem, Rhodios, alias tot Asiae urbes devinxerit populi Romani beneficiis, plurimos duces hostium in triumpho ductos carcere incluserit, non passurum inter hostes populi Romani in carcere et vinculis esse, mittique eum se iubere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 762:1)
Nam globi singuli, eadem ratione qua unus aliquis motum suum propagat in infinitum, propagabunt etiam motus suos in infinitum, adeò ut fluidi infiniti pars unaquaeque eo agitetur motu qui ex omnium globorum actionibus resultat.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IX. De motu Circulari Fluidorum. 24:3)
dumque Romanos propagare vult fines, perdidit propagatos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:4)
Pressio igitur, quam primum propagatur ad particulas quae non in directum jacent, divaricare incipiet & oblique propagabitur in infinitum;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:5)
& propterea pressio non minus propagabitur a lateribus df, eg in spatia NO, KL hinc inde, quam propagatur a superficie fg versus PQ. Q. E. D.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 5:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION