라틴어 문장 검색

Huic manifestationi animum intendens, homo se ipsum agnoscere discit, ad ceteras creaturas relatum:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 108:9)
Sanctus Thomas Aquinas sapienter significavit “ex intentione primi agentis” multiplicitatem varietatemque manare, Qui voluit “ut quod deest uni ad repraesentandam divinam bonitatem, suppleatur ex alia”,quia eius bonitas “per unam creaturam sufficienter repraesentari non potest”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:2)
Itaque liquidius intelleguntur pondus ac sensus cuiusque creaturae, si intra totum Dei consilium ea consideratur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:4)
Creaturarum interdependentia a Deo est voluta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:6)
spectaculum earum diversitatum et inaequalitatum innumerarum significat, nullam e creaturis sibi ipsi sufficere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 109:8)
87. Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi, ut in pulcherrimo sancti Francisci Assisiensis hymno manifestatur:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 110:1)
“Laudatus sis, mi Domine, cum universa creatura tua,
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 111:1)
Laudatus sis, mi Domine, propter fratrem ventum et propter aërem et nubes et serenitatem et omne tempus, per quod das tuis creaturis alimentum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 115:1)
In cunctis creaturis eius vivificans Spiritus habitat, qui ad necessitudinem cum Eo instaurandam nos vocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:2)
E contrario neque creaturis prodessemus, cum earum proprium verumque locum non agnosceremus, ac iniuria ex iis id quaereremus, quod earum tenuitas praestare non posset.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 118:5)
89. Huius mundi creaturae bonum sine domino considerari non possunt:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:1)
Haud casu in hymno quo per creaturas Deum laudat, sanctus Franciscus hanc sententiam addit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 122:4)
Quocirca verum quoque est neglegentiam vel immanitatem adversus alias huius mundi creaturas quodammodo in homines tractandos semper recidere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:2)
Quodvis cuiuslibet creaturae tormentum “humanae dignitati est contrarium”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:4)
Omnia inter se conexa et apta sunt, atque nos omnes homines ut fratres sororesque in mira quadam peregrinatione coniungimur, amore devincti, quem in unamquemque creaturam Deus infundit, et qui nos in vicem coniungit, blando affectu, fratri soli, sorori lunae, fratri flumini ac matri terrae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 123:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION