라틴어 문장 검색

Thurinum cognominatum satis certa probatione tradiderim nactus puerilem imagunculam eius aeream ueterem ferreis et paene iam exolescentibus litteris hoc nomine inscriptam, quae dono a me principi data inter cubiculi Lares colitur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:2)
nam histrionum licentiam adeo compescuit, ut Stephanionem togatarium, cui in puerilem habitum circumtonsam matronam ministrasse compererat, per trina theatra uirgis caesum relegauerit, Hylan pantomimum querente praetore in atrio domus suae nemine excluso flagellis uerberarit et Pyladen urbe atque Italia summouerit, quod spectatorem, a quo exibilabatur, demonstrasset digito conspicuumque fecisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 45장 4:2)
dominumque se posthac appellari ne a liberis quidem aut nepotibus suis uel serio uel ioco passus est atque eius modi blanditias etiam inter ipsos prohibuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 53장 1:5)
componi tamen aliquid de se nisi et serio et a praestantissimis offendebatur, admonebatque praetores ne paterentur nomen suum commissionibus obsolefieri.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 3:3)
obseruabat et dies quosdam, ne aut postridie nundinas quoquam proficisceretur aut Nonis quicquam rei seriae incoharet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 2:2)
Quo natus est die, cum de Catilinae coniuratione ageretur in curia et Octauius ob uxoris puerperium serius affuisset, nota ac uulgata res est P. Nigidium comperta morae causa, ut horam quoque partus acceperit, affirmasse dominum terrarum orbi natum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 5:1)
quin et Iliensium legatis paulo serius consolantibus, quasi obliterata iam doloris memoria, irridens se quoque respondit uicem eorum dolere, quod egregium ciuem Hectorem amisissent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 52장 2:1)
saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 1:2)
Postquam castra attigit, ut se acrem ac seuerum ducem ostenderet, legatos, qui auxilia serius ex diuersis locis adduxerant, cum ignominia dimisit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 44장 1:1)
nam et si paulo serius ad praedictam cenae horam occurrisset, non nisi aegre et circuito demum triclinio recipiebatur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei fere accidebat, olearum aut palmularum ossibus incessebatur, interdum ferula flagroue uelut per ludum excitabatur a copreis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 8장 1:2)
ceterum et ingredientem destituebant poplites minus firmi, et remisse quid uel serio agentem multa dehonestabant:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 30장 1:2)
nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 6장 2:2)
sacras coronas in cubiculis circum lectos posuit, item statuas suas citharoedico habitu, qua nota etiam nummum percussit ac post haec tantum afuit a remittendo laxandoque studio, ut conseruandae uocis gratia neque milites umquam, nisi absens aut alio uerba pronuntiante, appellaret neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante phonasco, qui moneret parceret arteriis ac sudarium ad os applicaret;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 25장 2:3)
ii ob recens meritum, quod se aegros et inualidos magno opere fouisset, in auxilium aduolauerunt, sed serius itinere deuio per ignorantiam locorum retardati.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 20장 1:6)
ac per omne gladiatorum spectaculum ante pedes ei stabat puerulus coccinatus paruo portentosoque capite, cum quo plurimum fabulabatur, nonnumquam serio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 4장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION