라틴어 문장 검색

Praeter spem itaque omnium digresso advena repentino, qui postliminio reversus, statim sine ullius evanuit conscientia, perculsus suspicione dux Cassianus, praesidentesque ibi proceres alii, minitantes ultima Craugasium incessebant, non sine eius voluntate vel venisse vel abisse hominem clamitantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 9장 5:1)
Quae superbius incitanda prope diem imperator dilato negotio credens, coacta undique multitudine militis ad bella promptissimi, nec dum adulto vere ad procinctum egressus est gemina consideratione alacrior, quod expletus praedarum opimitate exercitus, aestate nuper emensa, similium spe fidenter in effectus animabitur prosperos, quodque Anatolio regente tune per Illyricum praefecturam, necessaria cuncta, vel ante tempus coacta, sine ullius dispendiis affluebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 2:1)
His post reditum tribunorum compertis, imperator exsultans, ut negotio quod rebatur inexplicabile sine ullo pulvere consummando, cunctos admisit, aviditate plus habendi incensus, quam adulatorum cohors augebat, id sine modo strepentium, quod externis sopitis, et ubique pace composita, proletarios lucrabitur plures, et tirocinia cogere poterit validissima:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 11장 7:1)
"Hoc sane sine ulla dubitatione firmaverim:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 15:1)
Arbitrantur alii tune iridis formam rebus apparere mundanis, cum altius delatae nubi crassae radii solis infusi, lucem iniecerint liquidam, quae non reperiens exitum, in se conglobata nimio splendescit attritu, et proximos quidem albo colores a sole sublimiore decerpit, subvirides vero a nubis similitudine superiectae, ut in mari solet usu venire, ubi candidae sunt undae quae litoribus illiduntur, interiores sine ulla concretione caerulae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 29:1)
Somnio enim propius videbatur adultum adhuc iuvenem, exiguo corpore, factis praestantem ingentibus, post cruentos exitus regum et gentium, ab urbe in urbem inopina velocitate transgressum, quaqua incederet accessione opum et virium, famae instar cuncta facilius occupasse, principatum denique deferente nutu caelesti, absque ulla publicae rei suscepisse iactura.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 2장 5:1)
In hac Taurica insula Leuce sine habitatoribus ullis Achilli est dedicata.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 35:1)
Et si emissa lentius arcu invalido, - ictu enim rapidiore exstinguitur, - haeserit usquam, tenaciter cremat, aquisque conspersa acriores excitat aestus incendiorum, nec remedio ullo quam superiacto pulvere consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 15:1)
In hac regione oleum conficitur Medicum, quo illitum telum, si emissum lentius laxiore arcu (nam ictu exstinguitur rapido) haeserit usquam, tenaciter cremat, et si aqua voluerit obruere quisquam, aestus excitat acriores incendiorum, nec remedio ullo quam iactu pulveris consopitur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 37:1)
Caeli apud eos iucunda salubrisque temperies, aeris facies munda, leniumque ventorum commodissimus flatus, et abunde silvae sublucidae, a quibus arborum fetus aquarum asperginibus crebris, velut quaedam vellera molientes, ex lanugine et liquore mixtam subtilitatem tenerrimam pectunt, nentesque subtegmina conficiunt sericum, ad usus nobilium antehac, nunc etiam infimorum sine ulla discretione proficiens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 67:2)
Quam labem in adulto robore iuventutis, ita caute vitavit, ut ne suspicione quidem tenus libidinis ullius, vel citerioris vitae ministris incusaretur, ut saepe contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 3:2)
Et si nocturna lumina, inter quae lucubrabat, potuissent voce ulla testari, profecto ostenderant, inter hunc et quosdam principes multum interesse, quem quidem norant voluptatibus ne ad necessitatem quidem indulsisse naturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 6:1)
Haec inter cum neque pontes compaginari, paterentur undae torrentes, et absumptis omnibus quae poterant mandi, sine utilibus ullis, acto miserabiliter biduo, furebat inedia iraque percitus miles, ferro properans quam fame, ignavissimo genere mortis, absumi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 4:1)
Numquam enim ab urbis ortu inveniri potest annalibus replicatis (ut arbitror), terrarum pars ulla nostrarum ab imperatore vel consule hosti concessa, sed ne ob recepta quidem quae direpta sunt, verum ob amplificata regna triumphales glorias fuisse delatas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 9:1)
Sed hoc evanuit facile, ne verbo quidem tenus insidiarum indicio ullo reperto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION