라틴어 문장 검색

Quantum vero ad eos qui cum primis nobis se aggregaverint in defensionem et auxlium iuris nostri, eos tam ampliter sentire faciemus regiam nostram gratiam et munificentiam ut in magnum solatium cessurum sit, tam illis ipsis quam suis, et durante ipsorum vita et post mortem suam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:2)
Atque insuper, omnibus viis et mediis quae Deus in manus nostras dederit ita sceptra tractabimus ut omnibus hominum gradibus et ordinibus solatia et beneficia praestemus, immunitates sanctae ecclesiae illaesas conservando, honores, privilegia, et praeeminentias nobilitatis nostrae pro dignitate natalium eorum a contemptu et vilipendio vindicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:3)
Quam (gratia divina aspirante) ita semper dispensabimus et fovebimus, ut magno solatio futura sit utriusque regni subditis."
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 24:2)
Quamprimum rex Londinum venit, etiam horum ludorum floralium civibus spectaculum et solatium exhibuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 14:6)
Certe Stoici nimium insumpserunt operae in solatia mortis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:34)
Res prosperae non sine plurimis timoribus et molestiis transeunt, adversae itidem suis solatiis et spe non vacant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:12)
Neque multo secus se res habet in aegritudinibus animae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:4)
Atque, quod maius est, affuerunt his principibus uxores, filii, nepotes, neque tamen haec omnia amicitiae solatia supplere valuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:17)
Atque revera inter solatia humana illud horti est purissimum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 1:3)
Eos volo, qui non ultra hoc potes sunt, quam ut principibus solatio sint et populo innoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIII. [ = English LV] DE HONORE ET EXISTIMATIONE 2:14)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Quare plenissime uel aegritudinis tuae rationem uel aditum reconciliandae sospitatis inueni.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:31)
si penitus aegritudinis tuae causas habitumque cognoui, fortunae prioris affectu desiderioque tabescis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:2)
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:4)
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION