라틴어 문장 검색

"- quantum erat exhausti lumbos donare clientis iugeribus paucis?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX23)
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 6:1)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 37:1)
Sed postea libertinorum quoque filiis praetexta concessa est ex causa tali, quam M. Laelius augur refert, qui bello Punico secundo duumviros dicit ex senatus consulto propter multa prodigia libros Sibyllinos adisse et inspectis his nuntiasse in Capitolio supplicandum lectisterniumque ex conlata stirpe faciendum, ita ut libertinae quoque quae longa veste uterentur in eam rem pecuniam subministrarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 13:1)
sicut et Porphyrius testatur Minervam esse virtutem solis quae humanis mentibus prudentiam subministrat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 70:2)
qui impendio exhaustus saepe ad avem non respondentem dicere solebat:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 30:4)
Haec ratio quondam morborum et mortifer aestus Finibus in Cecropis funestos reddidit agros, Vastavitque vias, exhausit civibus urbem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 7:5)
cibus autem exiguo subministratu paulatim penuriam consolatur;
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 20:6)
unde nec servus mihi est, nec ut sit opto, sed omnem usum qui vivo ministrandus est ego mihimet subministro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 17:3)
Est et hoc indicium pinguis aquae marinae quod, cum inspergitur flammae, non tam extinguit quam pariter accenditur aquae pinguedine alimoniam igni subministrante.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 24:1)
Visceribus lassis, partuque exhausta, revertor Iam nulli tradenda viro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:7)
Quoque magis nullum tellus se solvit in amnem, Eridanus fractas devolvit in aequora silvas Hesperiamque exhaurit aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:50)
Pacis ad exhaustae spolium non cogit egestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:34)
Exhausit totas quamvis delectus Athenae, Exiguae Phoebea tenent navalia puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:7)
Sed super et flammis, et magnae fragmine molis, Et sudibus crebris, et adusti roboris ictu Percussae cedunt crates, frustraque labore Exhausto fessus repetit tentoria miles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:48)

SEARCH

MENU NAVIGATION