라틴어 문장 검색

Hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.
(카이사르, 내란기, 3권 90:5)
Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 20장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장3)
At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 21장2)
3. Hic cum tubis et lanternis processit ad prelium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM9)
Michael cecinit tuba ad horum presidium,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM131)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
rauca Celaenaeos ad tympana disce furores.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:166)
quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:91)
ingeminat raucum Rhodope concussa fragorem.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:106)
— qualis pauperibus nutrix invisa puellis adsidet et tela communem quaerere victum rauca monet;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:219)
iam signa tubaeque mollescunt, ipsos ignavia fluxit in enses.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:318)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
"adversine tubam principes dignabere Mauri?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:256)

SEARCH

MENU NAVIGATION