라틴어 문장 검색

Distat tamen hic casus eo, quod neque oculi vertuntur nec spumae profluunt nec nervi distenduntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장3)
Si ne sic quidem finitus dolor est, aut tumor ei accedit, incisa cute admovendae sunt cucurbitulae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장11)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장17)
Si vero tumores etiam obcalluerunt et dolent, levat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto vel aqua frigida exprimitur, aut pari potione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장26)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
At si tumor est, foveri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliave verbena ex reprimentibus decocta sit, induci vero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장30)
Maximeque nervis et articulis malagma convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장116)
24 Acopa quoque utilia nervis sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장1)
Quale est, quod fit ad ulcera purganda et inplenda, maxime inter nervos, paribus portionibus inter se mixtis:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 24장15)
item quodcumque musculum aut nervum aut arteriam aut membranam aut os aut cartilaginem laesit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장30)
Quaedam obmutescunt, quaedam mente labuntur, quaedam sui conpotes nervorum oculorumque dolore urgeri se confitentur, morientesque eadem, quae corde vulnerato, patiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장72)
multorum etiam nervi distenduntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장79)
Medulla vero, quae in spina est, discussa nervi resolvuntur aut distenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장90)
Hidros tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit, maximeque ubi nervo laeso inflammatio secuta est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장112)
Fertur haec quoque ex malis ulceribus, ubi nervi circa articulos laesi sunt, et inter haec loca maxime ex genibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장114)

SEARCH

MENU NAVIGATION