라틴어 문장 검색

cum Aequis post aliquanto pugnatum est invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 335:3)
Marcius, exsul Romanus, in quo aliquanto plus spei repositum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 415:2)
igitur praeparatis animis repentino pavore perculsos adorti aliquanto pauciores multitudinem ingentem fundunt fugantque et compulsos in cavas valles, cum exitus haud in facili essent, circumveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 91:1)
plus hercule aliquanto, qui vere rem aestimare velit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 213:3)
qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 411:2)
alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 430:1)
deinde ne ipsi quidem inviolati erant, utique postremis mensibus, cum et per coitiones potentiorum iniuria fieret et vis potestatis omnis aliquanto posteriore anni parte languidior ferme esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 726:2)
ea res aliquanto exspectatione omnium tranquillior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 250:1)
is cum exercitu profectus acie hostes vicit, victorque Romam ad maius aliquanto certamen redit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 338:2)
cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 19:1)
lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 119:1)
nec in acie tantum ibi cladis acceptum quam quod trecentos septem milites Romanos captos Tarquinienses immolarunt, qua foeditate supplicii aliquanto ignominia populi Romani insignitior fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 154:1)
et plebs aliquanto cupidius scivit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 158:3)
aut Romana se ignorare ingenia, aut silentium illud Samnitibus flebiles brevi clamores gemitusque excitaturum, Caudinaeque pacis aliquanto Samnitibus quam Romanis tristiorem memoriam fore;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 92:1)
servus ei dicitur comes unus fuisse, nutritus una eoque haud ignarus linguae eiusdem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 510:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION