라틴어 문장 검색

Hac in fuga Turcorum et proximatione Christianorum, non parce eos caedentium, plurimae copiae, quae a moenibus undique ad portam confluxerant, Turcorum caeterorumque reditum operientes, sed non videntes fortunam illorum eversam et casus eorum miserrimos, patefaciunt januam, et in patulis campis armati procedunt, ut suis augerent vires et fiduciam darent urbem intrandi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 130:4)
Tandem a duce Godefrido, populoque fidelium, triumphatis et obtutis in gurgitis flumine adversariis Christianae plebis, et praesidio firmato nemine obsistente, quidam nuntius ex Turcis festinus ad turrim et palatium Darsiani, regnatoris Antiochiae, quod est in montanis, transvolat, quanta sint damna suorum indicans, et nisi diligenter et sollici e provideat, Antiochiam caeterasque finitimas oras illius in brevi eum amissurum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 2:1)
Sed et a defensoribus et custodibus civitatis videntes sibi valide repugnari, nec se in momento vel brevi spatio posse proficere, quia urbs muris et turribus esset inexpugnabilis, Corbahan consilium dederunt, ut nunc castra ab obsidione moveret, viam quam decreverat ad Antiochiam maturaret, Antiochia vero devicta reditum faciens, ad obsidionem circa Rohas reiteraret, donec Baldewinum suosque tanquam oves in ovili trucidaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 24:2)
qui exercitum undique ebullire a montanis [0487A] et diversis viis ut arenam maris perspexerunt, infinita millia eorum admirantes, et minime dinumerare valentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 26:7)
Et sic firmata inter me et traditorem haec est conventio sub fidei illius alligatione, quod nequaquam solvi aut mutari possit, sed in quacunque hora monuero, una ex turribus, quae ducit in civitatem et in qua idem traditor habitat, in manum meam reddatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 30:4)
Ordinatis itaque universis cauto consilio, quemdam interpretem linguarum, genere Longobardum, de domesticis Boemundi praemiserunt ad turrim, quam traditor tuebatur, quatenus de conventione intromissionis Christianorum ex parte Boemundi eum admoneret, et super hoc ejus responsa audiens, principibus renuntiaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:1)
Qui ad muros perveniens, traditorem, qui in ipsa nocte constituta in turris fenestra Gallos praestolabatur pervigil, Graeco sermone appellat;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:2)
Sollicitabat etiam eos hac maxime de causa, ne custos murorum, suae vicis in ordine, faculam in manu ferens, moenia urbis muros et turres perlustrans ad providendum, ascendentes propalaret, sicque in periculo vitae suae, expergefactis hostibus, haberentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:7)
Sed in momento ictu gladii capite illius amputato, transeuntes turrim vicinam ingressi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:2)
Turci itaque, hac subita vociferatione et tumultu buccinarum cornuumque stridore expergefacti, ad arma festinant, arcus et sagittas arripiunt, turres defensant, utrinque ad invicem gravia certamina a sursum et deorsum conserentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:1)
In hac clamosa hinc [0491D] et hinc contentione milites Darsiani, qui in montis cacumine et eminentiore arce erant, cornibus fortiter insonuerunt, quatenus Turci qui in civitate erant et turrium praesidiis, et adhuc in summo diluculo stertebant, evigilantes, ad auxilium sociis exsurgerent, sicque immissis Christianis resistere valerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 44:2)
Sic seris avulsis et undique portis patefactis, universi admirati et gavisi quomodo consilium istud non omnibus patebat, expergefacti celeriter arma rapiunt, alius alium admonet, et rapido cursu omnes armati urbem et portas intrare contendunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:3)
Quorum pars subito spe defensionis adunatur, arcus et arma arripientes, alii in turribus et praesidiis persistentes, plurimos incautos Christianos inertis vulgi, viros et mulieres, sagittis feriunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 46:6)
Plurimi Turcorum videntes caedem gravissimam quae fiebat, et quia tota urbs armis et viribus Gallorum redundabat, vitae diffidentes, e turribus et praesidiis civitatis fugientes, ad montana contendunt, notitia viarum perplexarum, ubi praesidium magistrae [0493A] arcis intrantes, arma insequentium Gallorum evaserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 48:1)
His ita expletis et Turcis partim occisis, partim in praesidium fugatis, et Gallis circumquaque in turribus, domibus, palatiis [0494B] moenibusque diffusis, sequenti die, quae est sexta feria, trecenti equites Turcorum de gente Corbahan armati arcu, pharetra et sagitta, insignes ostreis, totum gentilium praecesserunt exercitum ad aliquorum fidelium repentinum interitum, si quoslibet improvisos extra muros reperirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 54:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION