라틴어 문장 검색

at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 17:3)
Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 26:2)
Ex suppurationibus uero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 4:1)
At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 26:1)
item malus corporis habitus omnesque acuti morbi, qui modo, ut supra dixi, non infirmitate sed onere nocent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 7:1)
in acutis quoque quibusdam, si et leuari corpus debet et ex uena sanguinem mitti uires non patiuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 11장 5:1)
Sed si acutus morbus est, sicut in cholera, si febris est, ut inter horrores, asperioribus medicamentis opus non est, sicut in deiectionibus quoque supra dictum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 13장 2:1)
Vngui enim leuiterque pertractari corpus etiam in acutis et recentibus morbis oportet, in remissione tamen et ante cibum.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:3)
Longa uero frictione uti neque in acutis morbis neque increscentibus conuenit, praeterquam cum phreneticis somnus ea quaeritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 14장 4:4)
Hos autem in duas species Graeci diuiserunt, aliosque ex his acutos, alios longos esse dixerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 1:2)
Idemque quoniam non semper eodem modo respondebant, eosdem alii inter acutos, alii inter longos rettulerunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 1:3)
tertiumque genus eorum est, qui modo acuti, modo longi sunt, idque non in febribus tantummodo, in quibus frequentissimum est, sed in aliis quoque fit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 2:3)
Atque etiam praeter hos quartum est, quod neque acutum dici potest, quia non peremit, neque utique longum, quia, si occurritur, facile sanatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 3:1)
Magis tamen ignoscendum medico est parum proficienti in acutis morbis quam in longis:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 4:3)
Longus tamen morbus cum penitus insedit, quod ad difficultatem pertinet, acuto par est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 1장 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION