라틴어 문장 검색

quae potvi infelix id est nocens, irata, ut contra sis felix, id est propitia, ut etiam diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3091)
dexter adi id est propitius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3021)
quidam Faunum appellatum volunt eum quem nos propitium dicimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3147)
'abnueram' autem prohibueram, ut contra 'adnuit' promittit et consentit significat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 87)
unde accipiamus Venerem non quasi deam loqui, sed quasi unam de Troianis - ut in primo unius ob iram prodimur, item caeli quibus adnuis arcem - , ne futura ignorare videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 282)
propinques familiare efficias, prosperes, matures, propitium facias, ut et propius res aspice nostras.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2541)
ne qua mora ordo 'ne qua mora inpediat'. vellere signa adnverint superi ne in mora sitis, cum captatis auguriis ad bellum exire coeperimus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 191)
adnverint superi bene in adhortatione nihil se inauspicato vel sine deorum voluntate facturum promittit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 201)
precatio autem maxima est, cum plures deos, quam in ceteris partibus auguriorum, precantur, eventusque rei bonae poscitur, ut in melius iuvent, quod his versibus ostenditur 'esto nunc Sol testis et haec mihi Terra precanti'. ceterum, quod in precatione dici solet, ut melius iuvent, melius fortunent, subiecit his versibus si nostrum adnuerit nobis victoria Martem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 17612)
iam melior iam diva precor ac si diceret, non Saturnia, id est iam minime nocens, sed Troianis propitia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1791)
Ascanius in Numanum intendens sagittam, Iovem magis invocavit "Iuppiter omnipotens, audacibus annue coeptis".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 495)
'felix' autem propitius, ut "sis felix nostrumque leves, quae- cumque, laborem", item econtra Iuno "quae potui infelix", id est irata:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 655)
et vos agrestum p. n. f. id est propitia, ut "nec tam praesentes alibi cognoscere divos", quorum praesentia favor est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 101)
favens pro 'volens' et per hoc propitius;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 183)
atque audacibus adnue coeptis verecunde suas vires extenuat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 402)

SEARCH

MENU NAVIGATION