라틴어 문장 검색

nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
clamor nauticus aethera plangens atque ululans ferit cum stridore rudentium, nec quidquam suberat spei mergendis prope naufragis, cum Christum procul aspicit pallens turba periculis calcantem pedibus mare, ac si per solidam viam siccum litus obambulet.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr2)
"his tamen auspicibus successus dextra dederunt omina laetificos et felix adfuit ales."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2198)
praepes enim volucres dum pennis transvolat auras, inprovisa venit, nec stridor nuntiat ante adventum leti quam pectoris abdita rumpat, securam penetrans medicato vulnere vitam;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1135)
"aquila ex eburna sumit adrogantiam gestator eius ac superbit beluae inflatus osse, cui figura est alitis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.153)
"si vana est quaestio, morte agito, huic abscide caput, crux istum tollat in auras viventesque oculos offerat alitibus, hos rape praecipites et vinctos conice in ignem, sit pyra quae multos devoret una reos."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.14)
en ales ignis fulminis in modum vibratur ardens atque oculos ferit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis19)
"puerilis in illum dextera fundali torsit stridore lapillum traiectamque cavo penetravit vulnere frontem."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 177)
non ales harundo nervum pulsa fugit, nec stridula lancea torto emicat amento, frameam nec dextra minatur;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 185)
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 8:4)
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:3)
it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 18:5)
Intremuit malus, timuitque exterrita pennis ales, et ingenti sonuerunt omnia plausu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:10)
ipse volans tenues se sustulit ales ad auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 34:4)
tum stridor ferri, tractaeque catenae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 22:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION