라틴어 문장 검색

87 P.L.M. Illic alternis depugnat pontus et aer, hic rivo tenui pervia ridet humus.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:1)
Utrimque fenestrae, a mari plures, ab horto singulae sed alternis pauciores.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 16:2)
An, quae oceano natura, fonti quoque, quaque ille ratione aut impellitur aut resorbetur, hac modicus hic umor vicibus alternis supprimitur egeritur?
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 7:1)
ex hoc in modum fluminis aestuarium emergit, quod vice alterna, prout aestus aut repressit aut impulit, nunc infertur mari, nunc redditur stagno.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 2:3)
arte supercilii confinia nuda repletis, parvaque sinceras velat aluta genas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 41:2)
orba tamen numeris cessavit epistula numquam ire per alternas officiosa vices, carmina sola tibi memorem testantia curam non data sunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 23)
quaeque est in vobis pietas, alterna feretis gaudia, tu fratris fascibus, ille tuis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 923)
"scilicet alterno voluit rudis illa vetustas nomine diversas significare vices, vis mea narrata est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권66)
"at cur laeta tuis dicuntur verba Kalendis, et damus alternas accipimusque preces?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권92)
Nunc mihi mille sonos, quoque est memoratus Achilles, vellem, Maeonide, pectus inesse tuum, dum canimus sacras alterno pectine Nonas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권70)
sicut aper longe silvis Laurentibus actus fulmineo celeres dissipat ore canes, mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti volneraque alterna dantque feruntque manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권148)
clamat, clamat et alternis nomen utrumque ciet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권334)
sed neque Persephone Cererem nec filia matrem audit, et alternis nomen utrumque perit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권335)
"dixit et alterna fratrem statione redemit."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권444)
Utque per alternos unda labente recursus Subtrahitur presso mollis harena pedi, Sic tua nescio qua semper fortuna liquescat, Lapsaque per medias effluat usque manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION