라틴어 문장 검색

Verona docti syllabas amat vatis, Marone felix Mantua est, Censetur Aponi Livio suo tellus Stellaque nec Flacco minus, Apollodoro plaudit imbrifer Nilus, Nasone Paeligni sonant, Duosque Senecas unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba, Gaudent iocosae Canio suo Gades, Emerita Deciano meo:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXI1)
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat, Qui movet in varios bracchia volsa modos;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXIII6)
An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI3)
At tu Romanae iussus iam cedere brumae, Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX5)
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVI4)
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce clivi spectat uva Setini.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIV5)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Urbis deliciae salesque Nili, Ars et gratia, lusus et voluptas, Romani decus et dolor theatri Atque omnes Veneres Cupidinesque Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XIII2)
et proprie plena flumina cum extra alveum suum crescunt 'exire' dicuntur, ut praesertim incertis si mensibus amnis abundans exit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 4972)
fama est huc elidis amnem Elis et Pisa civitates sunt Arcadiae, in qua est fons ingens, qui ex se duos alveos creat, Alpheum et Arethusam:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6943)
stagnantis helori fluvii qui ad imitationem Nili superfunditur campis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6981)
sane Latine Telamo dicitur, ut Nilus Melo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2466)
Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2506)
est et expletiva atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4243)
alveo fluminis scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4123)

SEARCH

MENU NAVIGATION