라틴어 문장 검색

Quisquis Deum ita cogitat, etsi nondum potest invenire omnino quid sit, pie tamen caveat quantum potest, aliud de eo sentire quod non sit. Est tamen sine dubitatione substantia, vel si melius hoc appellatur essentia, quam Graeci oujsivan vocant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 34:5)
Pulchre autem Graeci a fine mortem appellaverunt;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 5:1)
A quibus per varia regna diducti itineribus modicis Tauri dissociantur, inter quos immani diritate terribiles Arichi et Sinchi et Napaei, intendente saevitiam licentia diuturna, indidere mari nomen inhospitali, et a contrario per cavillationem Pontus Εὔξεινοσ appellatur, ut εὐήθη Graeci dicimus stultum et noctem εὐφρόνην, et furias εὐμενίδασ.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 33:1)
̓Αχαλίνων στομάτων ̓Ανόμου τ' ἀφροσύνασ Το` τέλοσ δυστυχία, non de his tantum factos accipi debere, qui impia aut inlicita dicerent, sed vel maxime de hominibus quoque posse dici stulta et inmodica blaterantibus, quorum lingua tam prodiga infrenisque sit, ut fluat semper et aestuet conluvione verborum taeterrima, quod genus homines a Graecis significantissimo vocabulo κατάγλωσσοι appellantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 18:2)
Sed arduum Sallustius non pro difficili tantum, sed pro eo quoque ponit quod Graeci χαλεπο`ν appellant, quod est cum difficile, tum molestum quoque et incommodum et intractabile.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:2)
sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:2)
Altera species est quam Graeci kaxeci/an appellant, ubi malus corporis habitus est, ideoque omnia alimenta corrumpuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장8)
deinde prius quam ferrum admoveas, duabus angustis ligneis regulis veluti forcipibus apprchendere testium nervos, quos Graeci κρεμαστῆρασ ab eo appellant, quod ex illis genitales partes dependunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 26장 2:3)
Oportet enim ut oratio pathetica aut ad indignationem aut ad misericordiam dirigatur, quae a Graecis οἶκτος καὶ δείνωσις appellantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 1:3)
officium autem est, quod Graeci το` καθῆκον appellant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5489)
graece enim oves μῆλα appellantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 3712)
(electro) quod a nobis sucinum appellatur, electrum vocant Graeci.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5222)
(percepta appello, quae dicuntur Graece θεωρήματα). Non enim credo nullo percepto aut ceteros artifices versari in suo munere, aut eos, qui divinatione utantur, futura praedicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 18:2)
Talis igitur mens mundi cum sit ob eamque causam vel prudentia vel providentia appellari recte possit (Graece enim πρόνοια dicitur), haec potissimum providet et in is maxime est occupata, primum ut mundus quam aptissimus sit ad permanendum, deinde ut nulla re egeat, maxume autem ut in eo eximia pulchritudo sit atque omnis ornatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 58:3)
eam saepe Graeci Upim paterno nomine appellant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 58:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION