라틴어 문장 검색

Nos vero huic rationi libenter assentimur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:6)
Animadvertendum autem est, formam rei inesse (ut ex iis quae dicta sunt plane liquet) instantiis universis et singulis, in quibus res ipsa inest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:1)
Verum utcunque in depravatis hominum iudiciis et affectibus haec ita se habent, veritas tamen (qua sola se iudicat) docet veritatis inquisitionem, quae eam proci instar demeretur, veritatis cognitionem, quae praesentem eam sistit, et veritatis receptionem cum assensu, quae est ipsius fruitio et amplexus summum esse humanae naturae bonum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:16)
Illud vero animadvertendum, audaciam semper caecam esse.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:42)
Verum si animadvertant rem aliorum conatu successuram, ipsi quoque gratiam aucupabuntur, aut certe mercedes aliquam secundariam captabunt, aut denique supplicantis spes dum negotium vertitur in usum proprium convertent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 1:6)
Verum si quis diligenter animadvertat sit in laude quod sit in lucro, obtinet enim proverbium illud, lucra levia crumenam efficere gravem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, L. [ = English LI] DE CAEREMONIIS CIVILIBUS ET DECORO 1:3)
Et dixi in corde meo: " Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? ". Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
(불가타 성경, 코헬렛, 2장15)
tu igitur an ius postulet animaduerte.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:2)
In quo illud est animaduertendum magis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:14)
Atque ut me interius animaduertisse cognoscas, quae unum horum, quoniam idem cuncta sunt, ueraciter praestare potest, hanc esse plenam beatitudinem sine ambiguitate cognosco.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:6)
Assentior, inquam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:12)
Assentior, inquam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:1)
Platoni, inquam, uehementer assentior;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:2)
— Uehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:13)
Animaduerto, inquam, idque uti tu dicis ita esse consentio.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, III 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION