라틴어 문장 검색

Illi statim ante aciem inmolato equo concepere votum, ut caesorum extis ducum et litarent et vescerentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM MOESICUM 1 3:6)
ignoratur enim quae sit natura animai, nata sit an contra nascentibus insinuetur et simul intereat nobiscum morte dirempta an tenebras Orci visat vastasque lacunas an pecudes alias divinitus insinuet se, Ennius ut noster cecinit, qui primus amoeno detulit ex Helicone perenni fronde coronam, per gentis Italas hominum quae clara clueret;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 5:6)
at manet in vita cui mens animusque remansit, quamvis est circum caesis lacer undique membris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:5)
inter caesa et porrecta fari licet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 3:6)
Sanguine placastis ventos et virgine caesa, Cum primum Iliacas Danai venistis ad oras:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, V. 4:2)
Neque enim de nihilo est quod, cum Delon venit Aeneas, nulla ab eo caesa est hostia, nisi, cum proficisceretur, Apollini et Neptuno res facta divina est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 1:2)
Vendidit hic auro patriam, — Quique ob adulterium caesi, — Nec partem posuere suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 11:5)
Idem facit et cum flagellis caesum queritur civem Romanum.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 17:5)
— Caeso sparsurus sanguine flammas, qui ex caesis videlicet profunditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 3:3)
Utque ferae tigres numquam posuere furorem, Quas nemore Hyrcano, matrum dum lustra sequuntur, Altus caesorum pavit cruor armentorum;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:19)
nimiumque rebellis Nervius, et caesi pollutus sanguine Cottae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:18)
caesique in pectora tauri Inferni venere dei.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:65)
Certatum est, cui cervix caesa parentis Cederet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:60)
Meque ipsum memini, caesi deformia fratris Ora rogo cupidum vetitisque imponere flammis, Omnia Sullanae lustrasse cadavera pacis, Perque omnes truncos, cum qua cervice recisum Conveniat, quaesisse caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:74)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)

SEARCH

MENU NAVIGATION