라틴어 문장 검색

Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:33)
clavumque regit pro 'clavo navem regit'. clavvmque regit iam ei et in quinto libro dedit gubernandi peritiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2181)
Contulerunt enim immanissimum magnique ponderis robur arborum, quod totum clavis ferreis et uncis confixerunt, clavosque stuppis, pice, cera oleoque infusis et impinguatis impleverunt, et omni fomentorum ignis genere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 36:1)
Incudum etiam nobiles [0457A] officinas ejusdem artificio deputavi, praecipiens ut his eosdem malleos adaptando, rerum effigiationi fideliter indulgeret, ne ab incudibus malleos aliqua exorbitatione peregrinare permitteret.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:10)
Vires quibus cuneus urget partes duas ligni fissi est ad vim mallei in cuneum, ut progressus cunei secundum determinationem vis a malleo in ipsum impressae, ad velocitatem qua partes ligni cedunt cuneo, secundum lineas faciebus cunei perpendiculares.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 40:10)
itaque memoria ex annalibus repetita in secessionibus quondam plebis clavum ab dictatore fixum alienatasque discordia mentes hominum eo piaculo compotes sui fuisse, dictatorem clavi figendi causa creari placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION