라틴어 문장 검색

cum vinum animos incendisset, et nox et mixti feminis mares, aetatis tenerae maioribus, discrimen omne pudoris exstinxissent, corruptelae primum omnis generis fieri coeptae, cum ad id quisque, quo natura pronioris libidinis esset, paratam voluptatem haberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 88:1)
ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
Eumenes, aliquamdiu Aeginae retentus periculosa et difficili curatione, cum primum tuto potuit, profectus Pergamum, praeter pristinum odium recenti etiam scelere Persei stimulante summa vi parabat bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 191:1)
atque ita se proripuisse, et summoveri e regia omnes coeptos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 263:1)
illum nihilo paratiorem, Romanos omnibus instructiores rebus coepturos bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 495:2)
ibi aliquamdiu diversis sententiis certatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 528:2)
tum vero pudore coeptae temere et inconsulte oppugnationis castrorum Perseus extemplo circumegit aciem et prima impedimenta ire, deinde peditum signa ferri iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 709:1)
cum pax inter Macedonas Romanosque esset, sibi amicitiam cum rege Perseo coeptam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 174:1)
postquam in portu navis non inventa est, vagatus Perseus aliquamdiu in litore, postremo timens lucem iam adpropinquantem, in hospitium redire non ausus in latere templi prope angulum obscurum delituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 62:1)
interrogari coeptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 288:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION