라틴어 문장 검색

Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus quam angustus eximie.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 9:2)
Ventos et proprium caeli praediscere morem Cura sit ac patrios cultus habitusque locorum Et quid quaeque ferat regio et quid quaeque recuset;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 4장 4:2)
Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 9:1)
Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 1:1)
At e contrario seu sponte seu quolibet casu derelictahumus, cum est repetita cultu, magno faenore cessatorumcolono respondet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 3:3)
Neque enim prudentis est adduci tamquam in hominibus nimiae corporis exercitationi aut oneris alicuius ponderi,sic cultibus et agitationibus agrorum fatigationem succedere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 4:3)
Quid ergo est, inquis, quod adseverat Tremelius intacta et silvestria loca, cum primum ceperint cultum, exuberare, mox deinde non ita respondere labori colonorum?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 5:1)
De cuius cultu dicturos nos priori volumine polliciti iam nunc disseremus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 1장 7:3)
Quod etiam si non fieret, supervacua tamen esset cultus, cum sola haec res adeo non infestetur herbis, ut ipsa herbas perimat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 5:1)
Neque est rustici prudentis magis pabulis studere pecudum quam cibis hominum, cum praesertim liceat illa quoque cultu pratorum consequi;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 7:1)
et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 16장 1:2)
Cultus autem pratorum magis curae quam laboris est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:1)
" Hactenus arvorum cultus," ut ait praestantissima poeta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 1:1)
Neque enim omni caelo solove cultus idem, neque est unum stirpis eius genus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 4:3)
Nunc prius quam de satione vitium disseram, non alienum puto velut quoddam fundamentum iacere disputationi futurae, ut ante perpensum et exploratum habeamus an locupletet patrem familiae vinearum cultus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION