라틴어 문장 검색

nam et ii, quorum officium erat ut traderent , ignari, qui esset , quotiens respexisset patronus, offerebant palam, et prolata novissime deformitate ipsa (nam senis cadaveri cera erat infusa) praeteritam quoque orationis gratiam perdidit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 58:2)
proinde paupertas, humilitas, opes, ut cuique ingenio vis est, in diversum trahuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 102:6)
vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 85:2)
quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 102:1)
nam totius ductus hic est quasi mucro, ut per se foeda vomendi necessitas iam nihil ultra exspectantibus hanc quoque adiiceret deformitatem, ut cibus teneri non posset postridie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 287:3)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
corporis etiam potest esse aliqua tanta deformitas, ut nulla arte vincatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 159:2)
quod si omnino recipiendum est, nihil causae est, cur non illam vocis modulationem fidibus ac tibiis, immo me hercule, quod est huic deformitati propius, cymbalis adiuvemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 206:2)
collum diversa quidem, sed pari deformitate et contrahitur et tenditur, sed tenso subest et labor, tenuaturque vox ac fatigatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 229:2)
Primo dubius, quidnam insolita facies ostenderet--nam inter virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane occultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam esset, cum natura loci tum dolo ipsi atque signa militaria obscurati--, dein brevi cognitis insidiis paulisper agmen constituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 49장11)
at illi alteri generis humilitas fauorem addiderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장5)
Quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 19:7)
Claranus mihi videtur in exemplar editus, ut scire possemus non deformitate corporis foedari animum, sed pulchritudine animi corpus ornari.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 4:1)
Deformitatem rei et inportunitatem ostende rebus, non verbis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 27:2)
Inde illud Maecenatis turpissimum votum, quo et debilitatem non recusat et deformitatem et novissime acutam crucem, dummodo inter haec mala spiritus prorogetur:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION