라틴어 문장 검색

+ Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte + cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas.
(카이사르, 아프리카 전기 60:3)
Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 60:5)
Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere:
(카이사르, 아프리카 전기 61:2)
Interim equitum Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi.
(카이사르, 아프리카 전기 70:3)
Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit.
(카이사르, 아프리카 전기 78:2)
Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.
(카이사르, 아프리카 전기 80:6)
Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 82:4)
A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequenter iniciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 83:2)
Nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 29:4)
Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus].
(카이사르, 히스파니아 전기 30:10)
Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:4)
Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:5)
Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 8:4)
Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 11:1)
in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION