라틴어 문장 검색

at nostra longe condicio dispar, quibus dolori peregrinatio nova nec usui lectio vetus, tum 1 religio professioni est, humilitas appetitui, rnediocritas obscuritati, nec in praesentibus rei tantum, quantum in futuris spei locatum, postremo languor impedimento iamque vel sero propter hunc ipsum desidia cordi;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Leoni suo salutem 4:1)
ast ego illum semper Philagrium video, cuius si tacentis viderem faciem, Philagrium non viderem, unde illud simile vulgatum est, quod ait quidam in causa dispari sententia pari:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 7:2)
Illic plane inmensa multitudo etiam cum coniugibus ac liberis excita conuenerat, aderat populus expectator, futurus et iudex, adstabant partes dispari condicione dissimiles;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XVII. 1:13)
forte in duobus tum exercitibus erant trigemini fratres nec aetate nec viribus dispares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 243:1)
his duobus, ut ante dictum est, duae Tulliae regis filiae nupserant, et ipsae longe dispares moribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 468:1)
paulo plus viginti milium alius exercitus fuit nec corporum specie nec gloria belli nec apparatu linteatae legioni dispar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 560:1)
proelium commissum atrox, ceterum longe disparibus animis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 595:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
cum hoc modo instructi starent, imperatorum utriusque partis haud ferme dispares spes erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 370:1)
militibus longe dispar animus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 370:3)
verum enimvero Hieronymus, velut suis vitiis desiderabilem efficere vellet avum, primo statim conspectu omnia quam disparia essent ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 57:1)
dispar ut causa earum, ita condicio erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 597:2)
In Hispania res quadam ex parte eandem fortunam, quadam longe disparem habebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:1)
eandem quod proelio victi Carthaginienses duce amisso in ultimam Hispaniae oram usque ad Oceanum compulsi erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando aptior erat locorum hominumque ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 183:2)
haud dispar habitus animorum Carthaginiensibus erat, quos modo petisse pacem, intuentes Hannibalem ac rerum gestarum eius magnitudinem, paenitebat, modo, cum respicerent bis sese acie victos, Syphacem captum, pulsos se Hispania, pulsos Italia, atque ea omnia unius virtute et consilio Scipionis facta, velut fatalem eum ducem in exitium suum natum horrebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 368:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION