라틴어 문장 검색

postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 746:1)
donec omne aurum persolutum est, in vinculis habiti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 258:3)
tracti inde de medio omnes, purgatoque loco citati milites nominatim apud tribunos militum in verba P. Scipionis iurarunt, stipendiumque ad nomen singulis persolutum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 445:1)
is triumphus, ut loco et fama rerum gestarum et quod sumptum non erogatum ex aerario omnes sciebant, inhonoratior fuit, ita signis carpentisque et spoliis ferme aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 294:2)
pecunia opus erat quod ultimam pensionem pecuniae in bellum collatae persolvi placuerat privatis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 510:1)
Hannibal postquam vectigalia quanta terrestria maritimaque essent et in quas res erogarentur animadvertit, et quid eorum ordinarii rei publicae usus consumerent, quantum peculatus averteret, omnibus residuis pecuniis exactis, tributo privatis remisso satis locupletem rem publicam fore ad vectigal praestandum Romanis pronuntiavit in contione et praestitit promissum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 559:1)
postquam nulla moventur re, persoluto stipendio non suis modo sed etiam praetoris militibus relictoque omni exercitu in castris praetoris ipse cum septem cohortibus ad Hiberum est regressus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 224:1)
quorum militum si et in alia provincia opera uti senatus velit, utro tandem modo promptiores ad aliud periculum novumque laborem ituros credat, si persoluta eis sine detractatione prioris periculi laborisque merces sit, an si spem pro re ferentes dimittant, iam semel in prima spe deceptos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 451:1)
at cum processissem inde ad visendas Larisam et Antronas et Pteleon, qua in propinquo Delphi sunt, sacrificandi causa, ut multo ante debita vota persolverem, Delphos escendi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 443:1)
nunc quod relicuom restat volo persolvere, ut expungatur nomen, ne quid debeam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 322)

SEARCH

MENU NAVIGATION