라틴어 문장 검색

in qua palude indesinenter rerum omnium lege perversa muri cadunt aquae stant, turres fluunt naves sedent, aegri deambulant medici iacent, algent balnea domicilia conflagrant, sitiunt vivi natant sepulti, vigilant fures dormiunt potestates, faenerantur clerici Syri psallunt, negotiatores militant milites 1 negotiantur, student pilae senes aleae iuvenes, armis eunuchi litteris foederati.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 2:4)
et cum ferae bestiae cibum ad fraudem suam positum plerumque aspernentur et refugiant, nos caeci specie parvi beneficii inescamur et servulorum minimi pretii recipiendorum spe nostram ipsorum libertatem subrui et temptari patimur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 269:1)
De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 7:1)
Scilicet, ut fama hoc arripiat, eunuchum aut claudum tam magna perpetrasse, miraculi nimirum honore affectato, id quod event Narseti eunucho, et Agesilao, atque Tamberlani, qui claudi fuerunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 5:5)
Quoniam nos a senectute usque ad eunuchos traxit superflui humoris disputatio, dicas volo, cur ita acutae vocis sint ut saepe mulier an eunuchus loquatur, nisi videas, ignores?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION