라틴어 문장 검색

Proximum deinde huic pinguiter densum, quod impensam coloni laboremque magno fetu remuneratur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 5:3)
Quamquam ista, quae nunc rettuli, non tam vera possintvideri, si sit pulla terra, quae melius proventu frugum approbatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 19:4)
quod cum fit, omnibus virentibus plurimum confertur,nam penitus arvis sulcatis maiore incremento segetum arborumque fetus grandeseunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 23:4)
Nam veteres Romani dixerunt male subactum agrum, qui satis frugibus occandus sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 2:2)
Reliquae tritici species, nisi si quos multiplex varietas frugum et inanis delectat gloria, supervacuae sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:5)
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 11:1)
Quod si etiam semen voles ex ea percipere, a Kalendis Martiis pecora depellenda et ab omni noxa defendenda est, ut sit idonea frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 32:1)
frugibus enim plurimum detrahitur, si relinquitur runcatio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 11장 6:4)
Sed iam faenisicia insequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:3)
Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
at quibus labor adhibetur, magis aptae sunt frugibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:3)
frigidaeque aut nebulosae duorum generum vites aptabit, seu praecoques, quarum maturitas frugum praecurrit hiemem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 7:1)
quod fontibus non in summo non in profundo terrae scaturiat, sed ut vicinum radicibus umorem sumministret - eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat, si modo credimus Vergilio dicenti, Salsa autem tellus, et quae perhibetur amara, Frugibus infelix;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 8:5)
nam si sordidus aut vilis est, feracissimam quamque serere conducit, ut multiplicatione frugum reditus augeatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 5:2)
Sed ad genera frugum redeo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION