라틴어 문장 검색

dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris, quas ad te et conlegam et senatum publice misi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 3:4)
unus scilicet animi fructus, qui in te videndo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti, tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de provincia decedentem summa laus et summa gratia provinciae prosecuta est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 14 4:2)
quin hoc tempore ipso, cum omnes a meis inimicis faces invidiae meae subiciantur, tamen omni in hominum coetu gratiis agendis et gratulationibus habendis et omni sermone celebramur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 4:2)
scrībe igitur ad Horātiam grātulātiōnemque eī mitte optimī mātrimōniī.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Horiātiae nūptiae39)
Horātiae grātulātiōnem mitte nōsque certiōrēs fac tē incolumem esse.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Scintilla epistolam ad Quīntum scrībit35)
Hic auritulus Clamorem subito totis tollit viribus Novoque turbat bestias miraculo.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Asinus et leo venantes.3)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Mihi vero illud etiam gratulatione dignum videtur, quod successi Iulio Frontino principi viro, qui me nominationis die per hos continuos annos inter sacerdotes nominabat, tamquam in locum suum cooptaret;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 8 3:1)
Scrutare tu causas - potes enim -, quae tantum miraculum efficiunt:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 11:1)
poscit soleas, ascendit locum ex quo maxime miraculum illud conspici poterat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 5:2)
Magna gratulatio si non nulla tu, magnus pudor si cuncta ille melius.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 3:3)
Quamquam vereor ne post gratulationem quoque in metum redeas, atque ita gaudeas periculo liberatam, ut simul quod periclitata sit perhorrescas.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 11 1:2)
Quacumque de causa, permulta in urbe nostra iuxtaque urbem non oculis modo sed ne auribus quidem novimus, quae si tulisset Achaia Aegyptos Asia aliave quaelibet miraculorum ferax commendatrixque terra, audita perlecta lustrata haberemus.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 2:1)
incidi autem, dum super cenam varia miracula hinc inde referuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 1:2)
concurrere omnes, ipsum puerum tamquam miraculum aspicere, interrogare audire narrare.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION