라틴어 문장 검색

atque hoc idem in infinitum progressis necesse est evenire, semperque una terminorum intermissione si crescat adiectio, ordinatas te multiplicis numeri vices invenire miraberis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De multiplici eiusque speciebus earumque generationibus. 2:17)
Est autem quaedam in hac re profunda et miranda speculatio et ut ait Nicomachus enmusotaton theorema proficiens et ad Platonicam in Timaeo animae generationem et ad intervalla armonicae disciplinae.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De inveniendo in unoquoque numero quot numeros eiusdem proportionis possit praecedere eorumque descriptio descriptionisque expositio. 1:1)
Et idem si in cunctis feceris, cunctas superparticularcs species invenire miraberis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Ex eiusdem atque alterius numeri natura qui sunt quadratus et parte altera longior, omnes proportionum habitudines constare 21:5)
Mirantes oculos radiis ferit
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 10:1)
Mirantur sine uiribus furentes?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VII 12:1)
quas quidem mirari homines uehementer ammiror.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 2:3)
Sic quondam sereni maris facie gaudemus, sic caelum, sidera, lunam solemque miramur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:4)
Quarum si grata intuitu species est, aut materiae naturam aut ingenium mirabor artificis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:14)
Respicite caeli spatium, firmitudinem, celeritatem et aliquando desinite uilia mirari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:16)
Sed aestimate quam uultis nimio corporis bona, dum sciatis hoc quodcumque miramini triduanae febris igniculo posse dissolui.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:21)
Minus etenim mirarer si misceri omnia fortuitis casibus crederem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:7)
Nemo miratur flamina Cori
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 13:1)
At hoc medicus, qui sanitatis ipsius atque aegritudinis modum temperamentumque dinoscit, minime miratur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:4)
Ac de tristibus quidem nemo miratur, quod eos male meritos omnes existimant;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:9)
Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.
(카이사르, 아프리카 전기 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION