라틴어 문장 검색

indignata Iuno quod ex pellice sua Semele natus Liber pater ab Ino matertera eius esset nutritus, Athamanti viro eius, regi Thebanorum, sive ut quidam volunt, Orchomeniorum, furorem inmisit, qui . . . Athamas post furorem a Iunone inmissum cum occiso Learcho filio, dum eum feram credit, Melicertam alterum filium cum Ino uxore sua persequeretur, et se illi in mare praecipitassent, voluntate numinum in deos versi sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2414)
qua re indignata dea, crines eius in serpentes vertit eamque excidi a Perseo fecit luminibus orbatam, fecitque ut quisquis caput eius vidisset verteretur in saxum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2894)
Varro indignatur Alexandrinos deos Romae coli.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6983)
postea Augustus firmiore ponte eum ligavit, unde ad Augusti gloriam dixit 'pontem indignatus Araxes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 7285)
quis enim indignetur, contingere eum quod omnium est?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4682)
namque alii volunt Arruntem de Turni esse partibus et indignatum, femineum sexum plus in bello potuisse, quam viros.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5923)
vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras servat hoc ubique, ut iuvenum animas a corporibus dicat cum dolore discedere, quod adhuc esse superstites poterant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 8311)
unde Horatius "libidinosus im- molabitur caper et agna Tempestatibus". quod etiam Plinius Secundus dicit "hirci si casu aliquo coeuntes vident, adeo in- dignantur, ut in eos paene impetum faciant". hinc est 'trans- versa tuentibus hircis', id est vestram turpitudinem indignantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 83)
indignatum magnis stridoribus aeqvor a solita ex- clusum licentia et indignationem suam stridoribus prodens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1621)
"Itaque indignandum omnibus, indolescendum est audere quosdam, et hoc studiorum rudes, litterarum profanos, expertes artium etiam sordidarum, certum aliquid de summa rerum ac maiestate decernere, de qua tot omnibus saeculis sectarum plurimarum usque adhuc ipsa philosophia deliberat."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:5)
"Et quoniam meus frater erupit, aegre se ferre, stomachari, indignari, dolere, inliteratos, pauperes, inperitos de rebus caelestibus disputare, sciat omnes homines, sine dilectu aetatis, sexus, dignitatis, rationis et sensus capaces et habiles procreatos nec fortuna nanctos, sed natura insitos esse sapientiam:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:12)
"6 Nihil itaque indignandum vel dolendum, si quicumque de divinis quaerat, sentiat, proferat, cum non dis-.putantis auctoritas, sed disputationis ipsius veritas requiratur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:16)
nos homunculi indignamur, si quis nostrum interiit aut occisus est, quorum vita brevior esse debet, cum uno loco tot oppidum cadavera proiecta iacent?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 6:5)
quod si indignaris ausos esse id facere, concede nobis ut doleamus ne hoc quidem abs te Bruto et Cassio tribui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 1:3)
veteranos vero pessime loqui volebat Labeo me credere et tibi ab iis instare periculum maximeque indignari, quod in decem viris neque Caesar neque ego habiti essemus atque omnia ad vestrum arbitrium essent conlata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 20 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION