라틴어 문장 검색

"Mavors, nubifero seu tu procumbis in Haemo seu te cana gelu Rhodope seu remige Medo sollicitatus Athos seu caligantia nigris ilicibus Pangaea tenent, accingere mecum et Thracas defendere tuos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:173)
at qui desidia semper vinoque gravatus, indulgens Veneri, voluit torpescere luxu, hunc suis inmundi pingues detrudit in artus.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:287)
Me quoque Musarum studium sub nocte silenti artibus adsuetis sollicitare solet.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:5)
quis tota mente remissum aut indulgentem dapibus, ni causa iuberet laetitiae?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:69)
auratos Rhodiis imbres nascente Minerva indulsisse Iovem perhibent, Bacchoque paternum iam pulsante femur mutatus palluit Hermus in pretium, votique famem passurus avari ditabat rutilo quidquid Mida tangeret auro;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:111)
at si segetibus indulgetur, in altera parte quadraginta pedes, in altera viginti relinquuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 7장 3:2)
cunctaque quae Germanicus indulserat servavit etiam apud Pannonicos exercitus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 52장5)
indulserat ei ludicro Augustus, dum Maecenati obtem- perat effuso in amorem Bathylli;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장5)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
nec sane ideo a maioribus concessum est egredi aliquando relationem et quod in commune conducat loco sententiae proferre, ut privata negotia et res familiaris nostras hic augeamus, cum invidia senatus et principum, sive indulserint largitionem sive abnuerint.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장3)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
levitati ac magnificentiae et aliquando luxu indulgebat, idque pluribus probabatur qui in tanta vitiorum dulcedine summum imperium non restrictum nec perseverum volunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 48장6)
iniit epulas, somno indulsit, ut quamquam coacta mors fortuitae similis esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 19장6)
Convictibus et hospitiis non alia gens effusius indulget.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 21장 2:1)
si indulseris ebrietati suggerendo quantum concupiscunt, haud minus facile vitiis quam armis vincentur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 23장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION