라틴어 문장 검색

nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
quod syllabae nostrae in B litteram et D innituntur adeo aspere, ut plerique non antiquissimorum quidem, sed tamen veterum mollire temptaverint non solum aversa pro abversis dicendo, sed et in praepositione B litterae absonam et ipsam S subiiciendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 198:2)
sibi iam innitatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 7:3)
" Solet magno cursu verba convellere, quae non effundit una, sed premit et urguet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 2:2)
at si coeperit concutere mentem, si partes eius convellere, si mihi non vitam reliquerit, sed animam, prosiliam ex aedificio putri ac ruenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 35:3)
tenet summa, et ne ulli quidem nisi sibi innixus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 2:6)
Fragilibus innititur, qui adventicio laetus est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 1:1)
haec onere sidit, illa convulsum latus submittit undis, fluctus hanc decimus tegit;
(세네카, 아가멤논 10:38)
omnia membra laniata, in omnes partes conuolsa sunt, scissum corpus flagellis, igne exustum, conuulsum tormentis.
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 4:6)
Innituntur fundamentis suis templa excelsa urbis ;
(세네카, 행복론, Liber III 129:5)
Non enim solidis causis innituntur, sed eadem qua oriuntur vanitate turbantur.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 104:2)
Vultum quidem non deiciet nec animum ob erus alicuius aridum aut pannosam maciem et innixam baculo senectutem;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 27:6)
Sed quia, dum in illum portum, quem tibi studia promittunt, pervenis, adminiculis quibus innitaris opus est, volo interim solacia tibi tua ostendere.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 122:1)
Cato non cum feris manus contulit, quas consectari venatoris agrestisque est, nec monstra igne ac ferro persecutus est nec in ea tempora incidit quibus credi posset caelum umeris unius inniti.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 7:1)
Qui rationi innixus per humanos casus divino incedit animo, non habet ubi accipiat iniuriam - ab homine me tantum dicere putas ?
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 45:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION