라틴어 문장 검색

ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 5:3)
Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 6:4)
Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 11:2)
At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 19:2)
At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 24:1)
Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 30:1)
Maxime tamen in his medicus inperitus falli potest, quia fere minus roboris illis aetatibus subest;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 3:2)
si lingua non erit aspera, si nullus tumor, nulla durities, nullus dolor uisceribus aut capiti aut praecordiis suberit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 2:3)
Vesica autem in ipso sinu neruosa et duplex, ceruice plena atque carnosa, iungitur per uenas cum intestino eoque osse, quod pubi subest.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 11:1)
Faucibus subest stomachus;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 1:1)
Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:18)
Sed alius rusus metus subest, ne nimis ualenter ibi retenta materia magnam inflammationem postea moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 31:4)
Conprehendi uero sutura uel fibula non cutem tantum sed etiam aliquid ex carne, ubi suberit haec, oportebit, quo ualentius haereat neque cutem abrumpat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 36:4)
Vinum omnibus, dum febris, inflammatio inest, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 58:3)
inestque multus umor glutinosus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION