라틴어 문장 검색

ac sinisteriore brachio uelut aegro lanis fasciisque per aliquot dies ad auertendam suspicionem obuoluto, sub ipsam horam dolonem interiecit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 17장 1:3)
quippe non aliud magis in contumeliam Persarum feminae accipiunt quam admovere lanae manus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 2장 24:2)
laeva colum molli lana retinebat amictum, dextera tum leviter deducens fila supinis formabat digitis, tum prono in pollice torquens libratum tereti versabat turbine fusum, atque ita decerpens aequabat semper opus dens, laneaque aridulis haerebant morsa labellis quae prius in levi fuerant exstantia filo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:3)
ante pedes autem candentis mollia lanae vellera virgati custodibant calathisci.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:4)
Victor propositi simul ac perueneris illuc,sic positum seruabis onus, ne forte sub alafasciculum portes librorum, ut rusticus agnum,ut uinosa glomus furtiuae Pyrria lanae,ut cum pilleolo soleas conuiua tribulis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 135)
alter rixatur de lana saepe caprina, propugnat nugis armatus:
(호라티우스의 첫번째 편지, 186)
Lana Tarentino uiolas imitata ueneno.
(호라티우스의 두번째 편지, 192)
Lanarum conchylia quis in pristinum candorem revocet?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:20)
Discat et lanam facere, tenere colum, ponere in gremio calatum, rotare fusum, stamina pollice ducere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:1)
Vel fiscellam texe iunco vel canistrum lentis plecte viminibus, satiatur humus, areolae aequo limite dividantur;
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:9)
"vos lanam trahitis calathisque peracta refertis vellera, vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, levius torquetis Arachne, horrida quale facit residens in codice paelex, notum est cur solo tabulas inpleverit Hister liberto, dederit vivus cur multa puellae;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II34)
vinum quod sucida nolit lana pati:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V17)
est in consilio materna admotaque lanis emerita quae cessat acu;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI256)
cede, Palaemon, et patere inde aliquid decrescere, non aliter quam institor hibernae tegetis niveique cadurci, dummodo non pereat mediae quod noctis ab hora sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet qui docet obliquo lanam deducere ferro;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII108)
nam si tantundemst in lanae glomere quantum corporis in plumbo est, tantundem pendere par est, corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum, contra autem natura manet sine pondere inanis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 11:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION