라틴어 문장 검색

nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1220)
Fatalis est nobis ipsis casus quia significationem implicat nostri per hanc terram transitus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:13)
"luet ille perennc supplicium quod subiectos male rexerit artus, nec mihi difficile est liquidam circumdare flammis naturam;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 262)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
quisque putat fato esse locum, sciat omniparentem nosse Deum nulli vetitum fatalibus astris, nec mathesis praescripto aliquo pia vota repelli.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2167)
nil sunt fatalia:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2171)
interea dum torta vagos ligat infula crines fatalesque adolet prunas innupta sacerdos, fertur per medias ut publica pompa plateas pilento residens molli, seque ore retecto inputat attonitae virgo spectabilis urbi.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2375)
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
"aut ara ture et caespite precanda iam nunc est tibi, aut mors luenda est sanguine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.18)
Impius ex quo Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes, fatale adgressi sacrato avellere templo Palladium, caesis summae custodibus arcis, corripuere sacram effigiem, manibusque cruentis virgineas ausi divae contingere vittas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 8:16)
scandit fatalis machina muros, feta armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 10:3)
me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:14)
Non licuit fines Italos fataliaque arva, nec tecum Ausonium (quicumque est) quaerere Thybrim.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:7)
Ille admirans venerabile donum fatalis virgae, longo post tempore visum, caeruleam advertit puppim, ripaeque propinquat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 16:18)
Cum fatalis equus saltu super ardua venit Pergama, et armatum peditem gravis attulit alvo, illa, chorum simulans, evantes orgia circum ducebat Phrygias;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION