라틴어 문장 검색

Hinc tibi vota patrum credi generosaque pubes te monitore regi, mores et faeta priorum discere, quis casus Troiae, quam tardus Ulixes, quantus equos pugnasque virum decurrere versu Maeonides quantumque pios ditarit agrestes Aseraeus Siculusque senex, qua lege recurrat Pindarieae vox flexa lyrae volucrumque precator Ibyeus et tetricis Alcman cantatus Amyclis Stesichorusque ferox saltusque ingressa viriles non formidata temeraria Leueade Sappho, quosque alios dignata chelys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum52)
nec enim mihi sidera tantum aequoraque et terras, quae mos debere parenti, sed decus hoc quodcumque lyrae primusque dedisti non vulgare loqui et famam sperare sepulcro.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum68)
orsa lyrae vis est atque ira tacendi impatiens, sed nec solitae mihi vertice laurus nec fronti vittatus honos, en taxea marcet silva comis, hilaresque hederas plorata cupressus excludit ramis;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in puerum suum15)
Calliope, quas ille manus, quae movent arma Gradivus, quantas populis solaverit urbes, sublata molire lyra:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권17)
"tela rudes trunci, galeae vacua ora leonum, arborei dant scuta sinus, hos regis egenos Amphion en noster agit - cognoscere pronum, virgo - , lyra galeam tauroque insignis avito."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권141)
huic languida cervix in laevum cogente deo mediaque iacebant colla replicta lyra:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권129)
vos quoque sacrati, quamvis mea carmina surgant inferiore lyra, memores superabitis annos.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권198)
"et quidnam egregium prosternere moenia molli structa lyra?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권396)
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro pendebat laeua garrula parte lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 416)
Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis, et testudinea Phoebe superbe lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae13)
quovis admittunt aves, picus et cornix ab laeva, corvos parra ab dextera consuadent;
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 110)
Viden pictum, ubi ludificat cornix una volturios duos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2291)
nam inter volturios duos cornix astat, ea volturios duo vicissim vellicat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2296)
quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2297)
Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 3, scene 2300)

SEARCH

MENU NAVIGATION