라틴어 문장 검색

Vide- bis illic innumerabiles stellas micare, videbis uno sidere omnia implere solem, cotidiano cursu diei noctisque spatia signantem, annuo aestates hiemesque aequalius quidem dividentem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 101:2)
Inter micantis ubique gladios et militarem in rapina tumultum, inter flammas et sanguinem stragemque impulsae civitatis, inter fragorem templorum super deos suos cadentium uni homini pax fuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 28:1)
flagrant ac micant oculi, multus ore toto rubor exaestuante ab imis praecordiis sanguine, labra quatiuntur, dentes comprimuntur, horrent ac surriguntur capilli, spiritus coactus ac stridens, articulorum se ipsos torquentium sonus, gemitus mugitusque et parum explanatis vocibus sermo praeruptus et conplosae saepius manus et pulsata humus pedibus et totum concitum corpus" magnasque irae minas agens," foeda visu et horrenda facies depravantium se atque intumescentium - nescias utrum magis detestabile vitium sit an deforme.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 5:1)
hinc clara gemini signa Tyndaridae micant quibusque natis mobilis tellus stetit.
(세네카, Hercules Furens 1:7)
Iam rara micant sidera prono languida mundo;
(세네카, Hercules Furens 2:1)
namque ut reluxit paelicis captae decus et fulsit Iole qualis innubis dies purisve clarum noctibus sidus micat, stetit furenti similis ac torvum intuens Herculea coniunx;
(세네카, Hercules Oetaeus 4:3)
nulla propter me sacro micuere caelo fulmina - hic aliquid dies optare iussit, primus audierit preces idemque summus:
(세네카, Hercules Oetaeus 19:8)
nullum serenis noctibus sidus micat, sed gravis et ater incubat terris vapor:
(세네카, 오이디푸스 1:25)
cruentos vatis infandae tuli rictus et albens ossibus sparsis solum;
(세네카, 오이디푸스 2:8)
Vtrum citatus vulnere angusto micat an lentus altas irrigat plagas cruor?
(세네카, 오이디푸스 5:13)
membra cum gemitu movet, rigore tremulo debiles artus micant;
(세네카, 오이디푸스 5:31)
] et qui ferebant signa Phoebeae facis oculi nihil gentile nec patrium micant.
(세네카, 파이드라 5:10)
pulchrior tanto tua forma lucet, clarior quanto micat orbe pleno cum suos ignes coeunte cornu iunxit et curru properante pernox exerit vultus rubicunda Phoebe nec tenent stellae faciem minores;
(세네카, 파이드라 11:3)
Signa collatis micant
(세네카, Phoenissae 423:1)
immune caelum, cur micant stellae polo
(세네카, Thyestes 51:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION