라틴어 문장 검색

An tibi promisit Rhenus quod non dedit illi Nilus, et Arctois plus licuisset aquis?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XI3)
Sacris piscibus hae natantur undae, Qui norunt dominum manumque lambunt Illam, qua nihil est in orbe maius.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXX2)
Dum tibi felices indulgent, Castrice, Baiae Canaque sulphureis nympha natatur aquis, Me Nomentani confirmant otia ruris Et casa iugeribus non onerosa suis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIII1)
At tu Romanae iussus iam cedere brumae, Mitte tuas messes, accipe, Nile, rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXX5)
Cum pluvias madidumque Iovem perferre negaret Et rudis hibernis villa nataret aquis, Plurima, quae posset subitos effundere nimbos, Muneribus venit tegula missa tuis.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXVI1)
Te secum Diana velit doceatque natare, Te Cybele totum mallet habere Phryga;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLVI2)
Numquid et hoc, fallax Nile, negare potes?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXVI4)
Piscina rhombum pascit et lupos vernas, Natat ad magistrum delicata muraena, Nomenculator mugilem citat notum, Et adesse iussi prodeunt senes mulli.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XXX8)
Non Hybla, non me spicifer capit Nilus, Nec quae paludes delicata Pomptinas Ex arce clivi spectat uva Setini.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXIV5)
Tolle, puer, calices tepidique toreumata Nili Et mihi secura pocula trade manu Trita patrum labris et tonso pura ministro;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XI1)
Urbis deliciae salesque Nili, Ars et gratia, lusus et voluptas, Romani decus et dolor theatri Atque omnes Veneres Cupidinesque Hoc sunt condita, quo Paris, sepulchro.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XIII2)
Febricitantem basiabit et flentem, Dabit oscitanti basium natantique, Dabit et cacanti.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XCVIII9)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
Quae natat in Siculo grandis muraena profundo, Non valet exustam mergere sole cutem.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXX Muraenae1)
Haec tibi quae fontes et aquarum nomina dicit, Ipsa suas melius charta natabat aquas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCVI Calvi de aquae frigidae usu1)

SEARCH

MENU NAVIGATION