라틴어 문장 검색

Alimenta quae accipimus, quamdiu in sua qualitate perseverant et solida innatant, male stomacho oneri sunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 7:1)
quos etiam nonnullis caelum ac terram esse persuasum est, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de caelo est, et terram Opem, cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur, vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, X. 20:1)
Continetur autem, quamdiu inest anima, reciprocatione aeris, qua vegetantur conceptacula spiritus, dum semper novo spirandi nutriuntur alimento.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 3:3)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
solus ignis alimenti perpetui desiderio quicquid offendit absumit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 3:2)
Ergo si calor semper est in adpetentia, liquor autem proprium caloris alimentum est, bene in nobis, cum ex ieiunio corpori nutrimenta quaeruntur, praecipue calor suum postulat, quo accepto corpus omne recreatur et patientius expectat cibum solidiorem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 5:1)
Tunc et arbores aptius seres, maxime cum illa est super terram, quia ad incrementa stirpium necessarium est humoris alimentum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 30:2)
at faciles praebere alimenta carinae Nunc pice, nunc liquida rapuere incendia cera.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:32)
ingratae urbi quia cum alimenta civitatibus praestentur ex rusticorum labore, in his rustici et deridentur a civibus, et multa perdunt, et advectarum rerum pretia iniqua suscipiunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 341)
in hoc autem sensu sequitur Heracliti opinionem, qui dicit omnia ex igni procreari, quem nunc terris alimenta praebere commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 863)
iniusto sub fasce sub magno onere, ut "ego hoc te fasce levabo". magnum autem onus dicit propter arma, alimenta, vestitum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3471)
'parces' id est parces alimento illis futuro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2392)
'medium' autem 'orbem' ideo dixit, quoniam in medio mundo terra est et in hac omnis aqua, quam sidera in alimentum trahunt, maxime meridiano tempore, quo ardentissimus sol est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4248)
praesertim cum pauci pingere egregie possint aut fingere, operarii autem aut baiuli deesse non possint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 73장 3:5)
Neque enim hac nos patria lege genuit aut educavit, ut nulla quasi alimenta exspectaret a nobis ac tantum modo nostris ipsa commodis serviens tutum perfugium otio nostro suppeditaret et tranquillum ad quietem locum, sed ut plurimas et maximas nostri animi, ingenii, consilii partis ipsa sibi ad utilitatem suam pigneraretur tantumque nobis in nostrum privatum usum, quantum ipsi superesse posset, remitteret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION