라틴어 문장 검색

omnia dulcia, tepida, pinguia, elixa, iurulenta, salsa uel diluta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 29장 2:3)
Ex quo colligi potest neque auem neque uenationem neque piscem dari debere nisi generis durioris.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 7:7)
In omni uero sacro igni neque lenibus et glutinosis [cibis], neque salsis et acribus utendum est, sed is, quae inter utrunque sunt, qualis est panis sine fermento, piscis, haedus, aues, exceptoque apro omnis fere uenatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 19:1)
Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci uocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc soluit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 9장 6:2)
non uti cibis variis, minimeque jurulentis, aut leguminibus iis, quae celeriter descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 1:5)
Venatio, durique pisces, et ex domesticis animalibus assa caro maxime juvant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VI De alvo soluta. 2:1)
item pisces omnes, qui salem non patiuntur, solidive saliuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 3:4)
Pisciumque eorum, qui ex media materia sunt, quibus maxime utimur, tamen gravissimi sunt [ii] ex quibus salsamenta quoque fieri possunt, qualis lacertus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 7:4)
in piscibus quoque media aetas, quae nondum summam magnitudinem implevit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 8:5)
levior piscis inter saxa editus, quam in arena;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 9:3)
Tum res eadem magis alit jurulenta, quam assa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XVIII De cibis et potionibus. 10:4)
medii inter teneros durosque pisces, ut mullus, et lupus:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XX De his quae boui sicci sunt. 1:3)
Mali vero succi sunt milium, panicum, hordeum, legumina, caro domestica permacra, omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, vetus caseus, siser, radicula, rapa, napi, bulbi, brassica, magisque etiam cyma ejus, asparagus, beta, cucumis, porrum, eruca, nasturtium, thymum, nepeta, satureia, hyssopum, ruta, anethum, , cuminum, , lapathum, sinapi, allium, cepa, lienes, renes, intestina, pomum quodcumque acidum vel acerbum est, aceturn, omnia acria, acida, acerba, oleum, pisces quoque saxatiles, omnesque, qui ex tenerrimo genere sunt, aut qui rursus nimium duri virosique sunt, ut fere quos stagna, lacus, limosique rivi ferunt, quique in nimiam magnitudinem excesserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXI De his quae mali succi sunt. 1:1)
duri ex media materia pisces, ostrea, pectines, murices, purpurae, cochleae, cybium, potionesque vel frigidae, vel ferventes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXIV De his quae stomacho idonea sunt. 3:2)
Aliena vero stomacho sunt omnia tepida, omnia salsa, omnia jurulenta, omnia praedulcia, omnia pinguia, sorbitio, panis fermentatus, idemque vel ex milio, vel ex hordeo, radices , et quodcumque ex oleo garove estur, mel, mulsum, defrutum, passum, lac, omnis caseus, uva recens, ficus et viridis et arida, legumina omnia, quaeque inflare consueverunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXV De his quae stomacho aliena sunt. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION