라틴어 문장 검색

Atqui nec opes inexpletam restinguere auaritiam queunt, nec potestas sui compotem fecerit quem uitiosae libidines insolubilibus adstrictum retinent catenis, et collata improbis dignitas non modo non effecit dignos sed prodit potius et ostentat indignos.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 2:9)
Uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:9)
In his igitur ceterisque talibus humanorum actuum uotorumque uersatur intentio ueluti nobilitas fauorque popularis, quae uidentur quandam claritudinem comparare, uxor ac liberi, quae iucunditatis gratia petuntur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 1:16)
Taceo, quod naturae minimum, quod auaritiae nihil satis est. Quare si opes nec summouere indigentiam possunt et ipsae suam faciunt, quid est quod eas sufficientiam praestare credatis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:36)
Quod quia populares facere nequeunt honores, liquet eos propriam dignitatis pulchritudinem non habere.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VII 1:13)
Quae si etiam meritis conquisitae sint, quid tamen sapientis adiecerint conscientiae, qui bonum suum non populari rumore sed conscientiae ueritate metitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:7)
Inter haec uero popularem gratiam ne commemoratione quidem dignam puto, quae nec iudicio prouenit nec umquam firma perdurat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XI 1:10)
Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:9)
Sed in hac ipsa fortuna populari non nihil boni maliue inesse perpendo;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IX 1:3)
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:2)
Quod non fore dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri: scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse convictam.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장12)
Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 5장3)
Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장2)
vis nulla cruentam castrat avaritiam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:110)

SEARCH

MENU NAVIGATION