라틴어 문장 검색

Dubitari, inquam, nequit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:28)
— At hoc, inquam, ne dubitari quidem potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:15)
Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:7)
nam cum nihil deo melius excogitari queat, id quo melius nihil est bonum esse quis dubitet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 2:3)
— Demonstratum, inquam, nec dubitari ullo modo potest.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:9)
Sed quid de herbis arboribus que, quid de inanimatis omnino consentiam rebus prorsus dubito.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:4)
Quare nihil est quod ullo modo queas dubitare cuncta quae sunt appetere naturaliter constantiam permanendi, deuitare perniciem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:23)
— Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:9)
— Ne nunc quidem arbitror, inquam, nec umquam dubitandum putabo, quibusque in hoc rationibus accedam breuiter exponam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:10)
— Cum deus, inquit, omnia bonitatis clauo gubernare iure credatur eademque omnia, sicuti docui, ad bonum naturali intentione festinent, num dubitari potest quin uoluntaria regantur seque ad disponentis nutum ueluti conuenientia contemperataque rectori sponte conuertant?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:19)
— Deum, inquit, esse omnium potentem nemo dubitauerit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:6)
Nec dubito quin possis efficere, tu modo quem excitaueris ne moreris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:3)
Deficiente etenim uoluntate ne aggreditur quidem quisque quod non uult, at si potestas absit uoluntas frustra sit. Quo fit ut, si quem uideas adipisci uelle quod minime adipiscatur, huic obtinendi quod uoluerit defuisse ualentiam dubitare non possis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:7)
— Quem uero effecisse quod uoluerit uideas, num etiam potuisse dubitabis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:9)
— Quisquis, inquam, dubitat nec rerum naturam nec consequentiam potest considerare rationum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION