라틴어 문장 검색

Verum ex manu duo exigui processus in sinum radii conjiciuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 22:1)
Quod ubi incidit, radi et satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 11:3)
et in brachio radius a cubito;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 1:5)
In cubito autem tria coire ossa, humeri, radii, et cubiti ipsius, ex iis, quae prima parte hujus voluminis posita sunt, intelligi potuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:1)
Si cubitus, qui annexus humero est, ab hoc excidit, radius, qui adjunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVI De cubito luxato. 1:2)
Procul atria divae permutant radios silvaque obstante virescunt.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:49)
si Bacchus amator dotali potuit caelum signare corona, cur nullis virgo redimitur pulchrior astris?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:172)
inprobe, quid pulsas muliebribus astra querellis, quod tibi sub Cypri litore parta quies?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:35)
quin protinus ipsa tendit ad Italiam supplex Aurora potentem non radiis redimita comam, non flammea vultu nec croceum vestita diem;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:296)
genitor iam corde remitti coeperat et sacrum dextra sedare tumultum, cum procul insanis quatiens ululatibus axem et contusa genas mediis adparet in astris Africa:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:82)
o si non cupidis essem praereptus ab astris, exemplum sequerer Tulli laniandaque dumis impia diversis aptarem membra quadrigis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:161)
prius astra Chaos miscebit Averno.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:260)
quid mirum, si regna labor mortalia vexat, cum gemini fratres, genuit quos asper Aloeus, Martem subdiderint vinclis et in astra negatas temptarint munire vias steteritque revulsis paene tribus scopulis caelesti machina bello?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:18)
sed latus, Hesperiae quo Raetia iungitur orae, praeruptis ferit astra iugis panditque tremendam vix aestate viam.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:125)
interdum subitam glacie labente ruinam mons dedit et tepidis fundamina subruit astris pendenti male fida solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:128)

SEARCH

MENU NAVIGATION