라틴어 문장 검색

Impius ut Magnum nosset puer, illa verenda Regibus hirta coma, et generosa fronte decora Caesaries comprensa manu est, Pharioque veruto, Dum vivunt vultus, atque os in murmura pulsant Singultus animae, dum lumina nuda rigescunt, Suffixum caput est, quo numquam bella iubente Pax fuit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:28)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
Augustius aris Victoris Libyco pulsatur in aequore saxum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:20)
Nam plagae proxima circum Fugit rapta cutis, pallentiaque ossa retexit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:20)
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI1)
Adhuc recenti tepet Erotion busto, Quam pessimorum lex amara fatorum Sexta peregit hieme, nec tamen tota, Nostros amores gaudiumque lususque - Et esse tristem me meus vetat Paetus, Pectusque pulsans pariter et comam vellens:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXXVII5)
Haec, Auguste, tamen, quae vertice sidera pulsat, Par domus est caelo, sed minor est domino.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXVI7)
Sed ne tempore non tuo disertam Pulses ebria ianuam, videto:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XX5)
O quotiens rigida pulsabis pallia vena, Sis gravior Curio Fabricioque licet!
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVI4)
retexit ecce hic planius quid sit 'nudavit' ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3564)
caecumque domus scelus omne retexit utrum ad praeteritum hoc refertur, an ut quibusdam videtur, quod ipsam Didonem parabat occidere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3565)
renovare retexere, iterare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 34)
pulsamur saevis et circumsistimur undis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2043)
non enim facit 'error'. retrorsus quasi a fine ad caput retexens.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 6903)
iamque hos cursu id est 'modo', ut iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1572)

SEARCH

MENU NAVIGATION