라틴어 문장 검색

Nam si omnem mahgmtatem et si etiam malitiam excogitatam deus exactor innocentiae odit, indubitate quaecumque condidit non in exitum operum constat condidisse quae damnat, licet eadem opera per ea quae condidit administrentur, quando haec sit tota ratio damnationis, perversa administratio conditionis a conditis.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 3:11)
quamquam et Consualia Romulo defendunt, quod ea Conso dicaverit deo, ut volunt, consilii, eius scilicet, quo tunc Sabinarum virginum rapinam militibus suis in matrimonia excogitavit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:10)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
sollerti animo rem novam excogitat, qua deinde multi nostri atque externi imperatores, nostra quoque quidam aetate, usi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 140:2)
si ipse per me, T. Quincti vosque qui adestis, causam excogitare cur mihi aut indixissetis bellum aut inferretis possem, tacitus eventum fortunae meae expectassem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 354:2)
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:1)
et dicta factaque in magnis parvisque rebus observando, ut omnibus appareret noctis proximae crimen facile revictum, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 198:1)
defensionis est murorum turriumque et portarum ratio ad hostium impetus perpetuo repellendos excogitata, religionis deorum inmortalium fanorum aediumque sacrarum conlocatio, opportunitatis communium locorum ad usum publicum dispositio, uti portus, fora, porticus, balinea, theatra, ambulationes ceteraque, quae isdem rationibus in publicis locis designantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장5)
curandumque maxime videtur, ut non facilis aditus sit ad oppugnandum murum, sed ita circumdandum ad loca praecipitia et excogitandum, uti portarum itinera non sint directa sed scaeva.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 5장3)
De naturalibus autem rebus Thales Milesius, Anaxagoras Clazomenius, Pythagoras Samius, Xenophanes Colophonius, Democritus Abderites rationes, quibus e rebus natura rerum gubernaretur quemadmodum quaeque effectus habeat, excogitatas reliquerunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 6장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION