라틴어 문장 검색

Quae quia nascuntur dura vivacia caute, agrestes aconita vocant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 35:7)
Quae quatenus ipsi non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque fata coire sinunt), montani numinis unam talibus agrestem compellat oreada dictis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 80:5)
Vultus Achelous agrestes et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 8:4)
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes, Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi, contulerat versos servato nomine, vultus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:13)
" Calamis agrestibus insonat ille barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti) carmine delenit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:4)
Dixerat agrestis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 45:1)
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori pectus habens silvas captatam saepe per omnes adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa iniectos umeris siccantem sole capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:2)
Improbat has pastor, saltuque imitatus agresti addidit obscenis convicia rustica dictis, nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 60:5)
tunc herba nitens et roboris expers turget et insolida est et spe delectat agrestes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 20:4)
quaeque solent canis frondes intexere filis agrestes tineae (res observata colonis) ferali mutant cum papilione figuram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 30:5)
dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem, umbraque telluris tenebras induxerat orbi, cum deus in somnis opifer consistere visus ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede esse solet, baculumque tenens agreste sinistra caesariem longae dextra deducere barbae et placido tales emittere pectore voces:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 56:5)
45. Quibusdam in agrestibus urbanisque locis, quaedam spatia ad privatam administrationem translata effecerunt ut cives difficulter ad regiones singularis pulchritudinis accedere possent;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 59:1)
cernit forte procul dapes inemptas, quas messoribus Ambacum 1 propheta agresti bonus exhibebat arte.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum18)
post in patentes ille solitudines, amictus hirtis bestiarum pellibus saetisve tectus hispida et lanugine, secessit, horrens inquinari et pollui contaminatis oppidorum moribus, illic dicata parcus abstinentia potum cibumque vir severae industriae in usque serum respuebat vesperum, rarum lucustis et favorum agrestium liquore pastum corpori suetus dare.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium16)
num melius Saturnus avos rexisse Latinos creditur, edictis qui talibus informavit agrestes animos et barbara corda virorum?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권35)

SEARCH

MENU NAVIGATION