라틴어 문장 검색

Sacrorum pleraque initia in Graecia participaui.
(아풀레이우스, 변명 53:8)
at ego, ut dixi, multiiuga sacra et plurimos ritus et uarias cerimonias studio ueri et officio erga deos didici.
(아풀레이우스, 변명 53:12)
nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.
(아풀레이우스, 변명 54:3)
quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(아풀레이우스, 변명 54:12)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.
(아풀레이우스, 변명 56:6)
sunt qui Pythagoran aiant eo temporis inter captiuos Cambysae regis, Aegyptum cum adueheretur, doctores habuisse Persarum magos ac praecipue Zoroastren, omnis diuini arcani antistitem, posteaque eum a quodam Syllo Crotoniensium principe reciperatum.
(아풀레이우스, 플로리다 15:23)
"Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus emcrendis edicit in vulgus:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 12:5)
"Huius diu manus deosculatus, et ipsa genua contingens, Miserere ait Sacerdos, miserere, per caelestia, sidera, per inferna numina, per naturalia elementa, per nocturna silentia, et adyta Coptica, et per incrementa Nilotica, et arcana Memphitica, et sistra Phariaca, da brevem solis usuram et in aeternum conditis oculis modicam lucem infunde."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:61)
"sed aliquanto propheta commotior Quin refers ait Populo singula, tuaeque mortis illuminas arcana?"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:71)
"Et formido solide domus huius operta detegere et arcana dominae meae revelare secreta:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:9)
"sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:10)
"Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,caerimoniae negleguntur;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION