라틴어 문장 검색

hunc civica quercus nexuit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae89)
Atque utinam sub luce tui contingeret oris coniugis et castris et solio generi optatum celebrare diem!
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam18)
"Si tibi Parthorum solium Fortuna dedisset, care puer, terrisque procul venerandus Eois barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:120)
ruat emersura iuventus effossi per operta soli.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:187)
silvam si caedere provocat usus, sumpta ne pudeat quercum stravisse bipenni.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:197)
te pulcher Enipeus celsaque Dodone stupuit rursusque locutae in te Chaoniae moverunt carmina quercus.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:43)
unde datae populis fruges et glande relicta cesserit inventis Dodonia quercus aristis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:12)
Sed Parcae vetuere minas orbique timentes ante pedes soliumque ducis fudere severam canitiem genibusque suas cum supplice fletu admovere manus, quarum sub iure tenentur omnia, quae seriem fatorum pollice ducunt longaque ferratis evolvunt saecula fusis.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:16)
ardua nudato descendit populus Haemo et comitem quercum pinus amica trahit, Cirrhaeasque dei quamvis despexerit artes, Orpheis laurus vocibus acta venit.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 1:7)
apta fretis abies, bellis accommoda cornus, quercus amica Iovi, tumulos tectura cupressus, ilex plena favis, venturi praescia laurus;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:52)
altior at cunctis abies umbrosaque late ipsius Enceladi fumantia gestat opima, summi terrigenum regis, caderetque gravata pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:234)
ire vagas quercus et fulmen stare coegi versa non prono curvavi flumina lapsu in fontes reditura suos.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:69)
teneas utrumque licebit Oceanum, laxet rutilos tibi Lydia fontes, iungatur solium Croesi Cyrique tiara:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:88)
si laetior adsit gloria, vestita spoliis donabere quercu."
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:174)
quaesitor in alto conspicuus solio pertemptat crimina Minos et iustis dirimit sontes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:281)

SEARCH

MENU NAVIGATION