라틴어 문장 검색

Eoque modo percurrenti cetera procul dubio patebit subsistere unumquodque dum unum est, cum uero unum esse desinit interire.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:20)
Estne igitur, inquit, quod, in quantum naturaliter agat, relicta subsistendi appetentia uenire ad interitum corruptionemque desideret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:1)
— Quod autem, inquit, subsistere ac permanere petit id unum esse desiderat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:25)
quicquid aut infra subsistit aut ultra progreditur habet contemptum felicitatis, non habet praemium laboris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:37)
Uel uirides campos transmittere uel subire siluas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 7:1)
Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire.
(카이사르, 히스파니아 전기 24:4)
Subeunt in adventu nostri depellunturque telis.
(카이사르, 히스파니아 전기 38:10)
nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:3)
Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 35:5)
Octavius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:1)
quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:7)
Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 74:5)
Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:3)
At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 76:5)
ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION