라틴어 문장 검색

Nam ut mulieres esse dicuntur non nullae inornatae, quasi id ipsum deceat, sic haec subtilis oratio etiam incompta delectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:3)
illam autem concinnitatem, quae verborum conlocationem inluminat eis luminibus quae Graeci quasi aliquos gestus orationis σχήματα appellant, quod idem verbum ab eis etiam in sententiarum ornamenta transfertur, adhibet hic quidem subtilis, quem nisi quod solum ceteroqui recte quidam vocant Atticum, sed paulo parcius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 25장 1:1)
Hoc totum e sophistarum fontibus defluxit in forum, sed spretum a subtilibus, repulsum a gravibus in ea de qua loquor mediocritate consedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 27장 5:2)
Qui in illo subtili et acuto elaboravit ut callide arguteque diceret, nec quicquam altius cogitavit, hoc uno perfecto magnus orator est, et si non maximus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 28장 2:2)
multae sunt eius totae orationes subtiles, ut contra Leptinem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 3:1)
vita atque factis inlustrata sunt summorum virorum [haec quae verbis subtilius quam satis est, disputari videntur];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:2)
quando ergo unus quisque eorum locorum quos exposui sua quaedam habet membra, ea quam subtilissime persequamur, et pri- mum de ipsa definitione dicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 5장 1:1)
in vestris autem si non uberior, at fortasse subtilior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 17장 2:2)
Sed est, isdem de rebus quod dici possit subtilius, si prius Epicuri sententiam viderimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 32:1)
Habes ea quae de perturbationibus enucleate disputant Stoici, quae λογικά appellant, quia disseruntur subtilius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 33:1)
Vides, credo, ut Epicurus cupiditatum genera diviserit, non nimis fortasse subtiliter, utiliter tamen:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 92:6)
sive Fluida illa ex particulis crassioribus constent, sive ex omnium subtilissimis constituantur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 13:4)
Haec omnia de Fluido subtilissimo intelligenda sunt.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 51:1)
Si aqua non sit liquor subtilissimus & fluidissimus, hujus transitus per spatium angustius, ob crassitudinem particularum, erit aliquanto tardior:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 56:14)
Quaeque de aqua demonstrata sunt obtinent etiam in Fluidis universis subtilissimis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 59:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION